Text en llatí de la Carta Pobla
Populatio Ville Regalis.
Noverint universi,
quod cum ad reges et principes spectet populationibus quas faciunt certos terminos asignare, et earum populatoribus foros seu consuetudines concedere, sub quibus vivere debeant atque regi: idcirco nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani, per nos et nostros succesores damus et concedimus vobis, universis et singulis populatoribus populationis Ville regalis, quam in termino Burriane statuimus facienda, terminos certos, scilicet a cequia maiori Burriane sursum versus dictam populacionem, et exinde, sicut afrontat cum termino de Nuules, et exinde, usque al antiguor vocatum Misquitiella, quod est versus Bechin, et exinde, usque ad mollonem cohopertum cabecii, in quo scinditur petra, et usque in rivum de Millars.In quo quidem termino habeatis usum aquarum et lignarum et erbarum et petre et calcis, et aliorum necessariorum vobis seu usui vestro et ganatorum vestrorum libere et in pace, et nullum vobis in hiis impedimentum facere valeat vel contrarium ullo modo. Salvo tamen quod habitatores Burriane et sui ganati, habeant usum predictorum in dictis terminis, exceptis hereditatibus quas vos et vestri laborabitis, sicut hactenus habere consueverunt, et vos similiter in terminis aliis Burriane.
Volumus etiam et concedimus vobis, dictis populatoribus et vestris imperpetuum, quod sitis populati in dicta populatione ad forum Aragonum, et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sunt populati, et in carta quam inde a nobis habent plenius continetur. Et nos de presenti ipsum forum et franquitatem, sicut ipsi homines Burriane eam a nobis habent, vobis et vestris concedimus atque donamus.
Concedentes vobis et vestris imperpetuum, quod omnes et singuli illi, qui hereditates vel possessiones infra dictos terminos habent seu habuerint, teneantur pro ipsis vobiscum et cum vestris contribuere im peitis, cenis, monetatico et in redempcione exercituum, et in quibuslibet aliis regalibus exactionibus et demandis, et vicinitatem facere in dicta populatione Ville Regalis.
Concedimus etiam vobis et vestris imperpetuum, mercatum tenendum in dicta villa seu populatione singulis diebus sabatinis, et firam etiam semel quolibet anno, tempore quo vos volueritis, dummodo non sit eo tempore quo fira tenetur in Castilione vel locis aliis circumstantibus Burriane. Nos autem, per nos et nostros recipimus sub firma custodia nostra, protectione, comenda et guidatico speciali, sub pena quingentorum morabatinorum auri, omnes et singulos ad ipsum mercatum et firam in veniendo, scilicet, ad ipsum mercatum et firam, et stando ac redeundo, nisi fuerint raptores, latrones, homicide, banditi vel de aliis maleficiis, pro quibus capi debeant, inculpati seu etiam accusati, vel debitores aut fideiussores manifesti.
Est tamen sciendum, quod retinemus nobis in predicta populatione furnos, molendinos, carniceriam, pensum et almudinum et operatoria sive tendas. Insuper etiam per nos et nostros infranquimus et franchos ac liberos facimus vos, dictos populatores et vestros, hinc ad decem annos primos venturos et continue completos, et omnia bona vestra presentia et futura, ab omni peyta, questis et cena, et exercitu ac cavalcata et redemptionibus eorundem, et a qualibet alia exactione sive demanda regali. Ita videlicet, quod in predictis decem annis, non teneamini vos vel vestri dare nobis vel nostris aliquid pro predictis vel aliquo eorum, nec nos vel nostri ea a vobis vel vestris, infra ipsos decem annos petere valeamus, set sitis inde per ipsum tempus franchi et liberi, cum omnibus bonis vestris et penitus absoluti.
Mandamus itaque firmiter baiulis, curiis, justiciis, juratis, alcaydis, procuratoris et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris, quod predicta omnia et singula firma habeant et observent ac faciant observari, et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione.
Datum Valentie Xº kalendas martii anno Domini Mº. CC. LXXº. tercio.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et dominis Montispesullani.
Testes sunt: frater Andrea episcopus valentinus, Jacobus, episcopus oscensis, Bernardus Guillelmi de Entença, Blaschus Maça, Sanctius Martinus de Oblitis.
Sig+num Simonis de Sancto Felicio, qui mandato domini Regis predicti, hic scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.
*Traducció al valencià del text de la Carta Pobla.